domingo, 26 de maio de 2013
quarta-feira, 1 de maio de 2013
Amor humano, amor divino e virgindade em Tomás de Aquino
Prima secundae pars
Quaestio XXVII
Quaestio XXVII
Articulus 4
Utrum aliqua alia animae passionum
Iª-IIae q. 27 a. 4 arg. 1 Ad quartum sic proceditur. Videtur quod
aliqua alia passio possit esse causa amoris. Dicit enim philosophus, in
VIII Ethic., quod aliqui amantur propter delectationem. Sed delectatio
est passio quaedam. Ergo aliqua alia passio est causa amoris.
Iª-IIae q. 27 a. 4 arg. 2 Praeterea, desiderium quaedam passio est.
Sed aliquos amamus propter desiderium alicuius quod ab eis expectamus,
sicut apparet in omni amicitia quae est propter utilitatem. Ergo aliqua
alia passio est causa amoris.
Iª-IIae q. 27 a. 4 arg. 3 Praeterea, Augustinus dicit, in X de Trin.,
cuius rei adipiscendae spem quisque non gerit, aut tepide amat, aut
omnino non amat, quamvis quam pulchra sit videat. Ergo spes etiam est
causa amoris.
Iª-IIae q. 27 a. 4 s. c. Sed contra est quod omnes aliae affectiones
animi ex amore causantur, ut Augustinus dicit, XIV de Civ. Dei.
Iª-IIae q. 27 a. 4 co. Respondeo dicendum quod nulla alia passio
animae est quae non praesupponat aliquem amorem. Cuius ratio est quia
omnis alia passio animae vel importat motum ad aliquid, vel quietem in
aliquo. Omnis autem motus in aliquid, vel quies in aliquo, ex aliqua
connaturalitate vel coaptatione procedit, quae pertinet ad rationem
amoris. Unde impossibile est quod aliqua alia passio animae sit causa
universaliter omnis amoris. Contingit tamen aliquam aliam passionem esse
causam amoris alicuius, sicut etiam unum bonum est causa alterius.
Iª-IIae q. 27 a. 4 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod, cum aliquis
amat aliquid propter delectationem, amor quidem ille causatur ex
delectatione, sed delectatio illa iterum causatur ex alio amore
praecedente; nullus enim delectatur nisi in re aliquo modo amata.
Iª-IIae q. 27 a. 4 ad 2 Ad secundum dicendum quod desiderium rei
alicuius semper praesupponit amorem illius rei. Sed desiderium alicuius
rei potest esse causa ut res alia ametur, sicut qui desiderat pecuniam,
amat propter hoc eum a quo pecuniam recipit.
Iª-IIae q. 27 a. 4 ad 3 Ad tertium dicendum quod spes causat vel
auget amorem, et ratione delectationis, quia delectationem causat, et
etiam ratione desiderii, quia spes desiderium fortificat, non enim ita
intense desideramus quae non speramus. Sed tamen et ipsa spes est
alicuius boni amati.
Prima secundae pars
Quaestio XXVIII
Quaestio XXVIII
Articulus 6
Utrum amor sit causa omnium quae amans agit
Iª-IIae q. 28 a. 6 arg. 1 Ad sextum sic proceditur. Videtur quod
amans non agat omnia ex amore. Amor enim quaedam passio est, ut supra
dictum est. Sed non omnia quae agit homo, agit ex passione, sed quaedam
agit ex electione, et quaedam ex ignorantia, ut dicitur in V Ethic. Ergo
non omnia quae homo agit, agit ex amore.
Iª-IIae q. 28 a. 6 arg. 2 Praeterea, appetitus est principium motus
et actionis in omnibus animalibus, ut patet in III de anima. Si igitur
omnia quae quis agit, agit ex amore, aliae passiones appetitivae partis
erunt superfluae.
Iª-IIae q. 28 a. 6 arg. 3 Praeterea, nihil causatur simul a
contrariis causis. Sed quaedam fiunt ex odio. Non ergo omnia sunt ex
amore.
Iª-IIae q. 28 a. 6 s. c. Sed contra est quod Dionysius dicit, IV cap.
de Div. Nom., quod propter amorem boni omnia agunt quaecumque agunt.
Iª-IIae q. 28 a. 6 co. Respondeo dicendum quod omne agens agit
propter finem aliquem, ut supra dictum est. Finis autem est bonum
desideratum et amatum unicuique. Unde manifestum est quod omne agens,
quodcumque sit, agit quamcumque actionem ex aliquo amore.
Iª-IIae q. 28 a. 6 ad 1 Ad primum ergo dicendum quod obiectio illa
procedit de amore qui est passio in appetitu sensitivo existens. Nos
autem loquimur nunc de amore communiter accepto, prout comprehendit sub
se amorem intellectualem, rationalem, animalem, naturalem, sic enim
Dionysius loquitur de amore in IV cap. de Div. Nom.
Iª-IIae q. 28 a. 6 ad 2 Ad secundum dicendum quod ex amore, sicut iam
dictum est, causantur et desiderium et tristitia et delectatio, et per
consequens omnes aliae passiones. Unde omnis actio quae procedit ex
quacumque passione, procedit etiam ex amore, sicut ex prima causa. Unde
non superfluunt aliae passiones, quae sunt causae proximae.
Iª-IIae q. 28 a. 6 ad 3 Ad tertium dicendum quod odium etiam ex amore causatur, sicut infra dicetur.
Secunda secundae pars
Quaestio LXIV
Articulus 5
Utrum convenienter praecipiatur ut Deus ex toto corde diligatur, addatur ex tota mente et cetera
IIª-IIae q. 44 a. 5 arg. 1 Ad quintum sic proceditur. Videtur quod inconvenienter, Deut. VI, super hoc quod dicitur, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, addatur, et ex tota anima tua et ex tota fortitudine tua.
Non enim accipitur hic cor pro membro corporali, quia diligere Deum non
est corporis actus. Oportet igitur quod cor accipiatur spiritualiter.
Cor autem spiritualiter acceptum vel est ipsa anima vel aliquid animae.
Superfluum igitur fuit utrumque ponere.
IIª-IIae q. 44 a. 5 arg. 2 Praeterea,
fortitudo hominis praecipue dependet ex corde, sive spiritualiter hoc
accipiatur, sive corporaliter. Ergo postquam dixerat, diliges dominum Deum tuum ex toto corde tuo, superfluum fuit addere, ex tota fortitudine tua.
IIª-IIae q. 44 a. 5 arg. 3 Praeterea, Matth. XXII dicitur, in tota mente tua, quod hic non ponitur. Ergo videtur quod inconvenienter hoc praeceptum detur Deut. VI.
IIª-IIae q. 44 a. 5 s. c. Sed contra est auctoritas Scripturae.
IIª-IIae q. 44 a. 5 co. Respondeo
dicendum quod hoc praeceptum diversimode invenitur traditum in diversis
locis. Nam sicut dictum est, Deut. VI ponuntur tria, scilicet ex toto
corde, et ex tota anima, et ex tota fortitudine. Matth. XXII ponuntur
duo horum, scilicet ex toto corde et in tota anima, et omittitur ex tota
fortitudine, sed additur in tota mente. Sed Marc. XII ponuntur quatuor,
scilicet ex toto corde, et ex tota anima, et ex tota mente, et ex tota
virtute, quae est idem fortitudini. Et haec etiam quatuor tanguntur Luc.
X, nam loco fortitudinis seu virtutis ponitur ex omnibus viribus tuis.
Et ideo horum quatuor est ratio assignanda, nam quod alicubi unum horum
omittitur, hoc est quia unum intelligitur ex aliis. Est igitur
considerandum quod dilectio est actus voluntatis, quae hic significatur
per cor, nam sicut cor corporale est principium omnium corporalium
motuum, ita etiam voluntas, et maxime quantum ad intentionem finis
ultimi, quod est obiectum caritatis, est principium omnium spiritualium
motuum. Tria autem sunt principia factuum quae moventur a voluntate,
scilicet intellectus, qui significatur per mentem; vis appetitiva
inferior, quae significatur per animam; et vis executiva exterior, quae
significatur per fortitudinem seu virtutem sive vires. Praecipitur ergo
nobis ut tota nostra intentio feratur in Deum, quod est ex toto corde;
et quod intellectus noster subdatur Deo, quod est ex tota mente; et quod
appetitus noster reguletur secundum Deum, quod est ex tota anima; et
quod exterior actus noster obediat Deo, quod est ex tota fortitudine vel
virtute vel viribus Deum diligere. Chrysostomus tamen, super Matth.,
accipit e contrario cor et animam quam dictum sit. Augustinus vero, in I
de Doct. Christ., refert cor ad cogitationes, et animam ad vitam,
mentem ad intellectum. Quidam autem dicunt, ex toto corde, idest
intellectu; anima, idest voluntate; mente, idest memoria. Vel, secundum
Gregorium Nyssenum, per cor significat animam vegetabilem, per animam
sensitivam, per mentem intellectivam, quia hoc quod nutrimur, sentimus
et intelligimus, debemus ad Deum referre.
IIª-IIae q. 44 a. 5 ad arg. Et per hoc patet responsio ad obiecta.
Secunda secundae pars
Quaestio CLII
Articulus 5
De virginitate excellentia eius respectu aliarum virtutum
IIª-IIae, q. 152 a. 5 arg. 1 Ad quintum sic proceditur. Videtur quod virginitas sit maxima virtutum. Dicit enim Cyprianus, in libro de Virginit., nunc
nobis ad virgines sermo est. Quarum quo sublimior gloria est, maior et
cura. Flos est ille ecclesiastici germinis, decus atque ornamentum
gratiae spiritualis, illustrior portio gregis Christi.
IIª-IIae, q. 152 a. 5 arg. 2 Praeterea,
maius praemium debetur maiori virtuti. Sed virginitati debetur maximum
praemium, scilicet fructus centesimus, ut patet Matth. XIII, in Glossa.
Ergo virginitas est maxima virtutum.
IIª-IIae, q. 152 a. 5 arg. 3 Praeterea,
tanto aliqua virtus est maior, quanto per eam magis aliquis Christo
conformatur. Sed maxime aliquis conformatur Christo per virginitatem,
dicitur enim Apoc. XIV de virginibus, quod sequuntur agnum quocumque
ierit, et quod cantant canticum novum, quod nemo alius poterat dicere. Ergo virginitas est maxima virtutum.
IIª-IIae, q. 152 a. 5 s. c. Sed contra est quod Augustinus dicit, in libro de Virginit., nemo, quantum puto, ausus fuit virginitatem praeferre monasterio. Et in eodem libro dicit, praeclarissimum
testimonium perhibet ecclesiastica auctoritas, in qua fidelibus notum
est quo loco martyres, et quo defunctae sanctimoniales ad altaris
sacramenta recitentur. Per quod datur intelligi quod martyrium virginitati praefertur, et similiter monasterii status.
IIª-IIae, q. 152 a. 5 co. Respondeo
dicendum quod aliquid potest dici excellentissimum dupliciter. Uno
modo, in aliquo genere. Et sic virginitas est excellentissima, scilicet
in genere castitatis, transcendit enim et castitatem vidualem et
coniugalem. Et quia castitati antonomastice attribuitur decor, ideo
virginitati per consequens attribuitur excellentissima pulchritudo. Unde
et Ambrosius dicit, in libro de Virginit., pulchritudinem quis
potest maiorem aestimare decore virginis, quae amatur a rege, probatur a
iudice, dedicatur domino, consecratur Deo? Alio modo potest dici
aliquid excellentissimum simpliciter. Et sic virginitas non est
excellentissima virtutum. Semper enim finis excellit id quod est ad
finem, et quanto aliquid efficacius ordinatur ad finem, tanto melius
est. Finis autem ex quo virginitas laudabilis redditur, est vacare rebus
divinis, ut dictum est. Unde ipsae virtutes theologicae, et etiam
virtus religionis, quarum actus est ipsa occupatio circa res divinas,
praeferuntur virginitati. Similiter etiam vehementius operantur ad hoc
quod inhaereant Deo martyres, qui ad hoc postponunt propriam vitam; et
viventes in monasteriis, qui ad hoc postponunt propriam voluntatem et
omnia quae possunt habere; quam virgines, quae ad hoc postponunt
venereas voluptates. Et ideo virginitas non simpliciter est maxima
virtutum.
IIª-IIae, q. 152 a. 5 ad 1 Ad
primum ergo dicendum quod virgines sunt illustrior portio gregis
Christi, et est earum sublimior gloria, per comparationem ad viduas et
coniugatas.
IIª-IIae, q. 152 a. 5 ad 2 Ad
secundum dicendum quod centesimus fructus attribuitur virginitati,
secundum Hieronymum, propter excellentiam quam habet ad viduitatem, cui
attribuitur sexagesimus, et ad matrimonium, cui attribuitur tricesimus.
Sed sicut Augustinus dicit, in libro de quaest. Evang., centesimus fructus est martyrum, sexagesimus virginum, et tricesimus coniugatorum. Unde ex hoc non sequitur quod virginitas sit simpliciter maxima omnium virtutum, sed solum aliis gradibus castitatis.
IIª-IIae, q. 152 a. 5 ad 3 Ad
tertium dicendum quod virgines sequuntur agnum quocumque ierit quia
imitantur Christum non solum in integritate mentis, sed etiam in
integritate carnis, ut Augustinus dicit, in libro de Virginit. Et ideo
in pluribus sequuntur agnum. Non tamen oportet quod magis de propinquo,
quia aliae virtutes faciunt propinquius inhaerere Deo per imitationem
mentis. Canticum autem novum quod solae virgines cantant, est gaudium
quod habent de integritate carnis servata.
Assinar:
Comentários (Atom)